라틴어 문장 검색

tum ex iis qui aderant, consulis frater M. Fabius - Caesonem alii, C. Claudium quidam, matre eadem qua consulem genitum, tradunt - speculatum se iturum professus brevique omnia certa allaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 508:1)
quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 579:1)
appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in quibusdam annalibus invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 604:1)
eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 638:1)
ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo viae per agros publica impensa factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 638:2)
Minucium consulem, cum volnere gravi relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum, et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bovianum captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 654:1)
aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tendebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti, et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 688:2)
Claudius censor aquam perduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha11)
senatum observaverunt, quem ad modum ante proximos censores fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha14)
Flavius scriba, libertino patre natus, aedilis curulis fruit per forensem factionem creatus, quae, cum comitia et campum turbaret et in his propter nimias vires dominaretur, a Q. Fabio censore in quattuor tribus redacta est, quas urbanas appellavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha17)
M. Livio Dentre M. Aemilio consulibus redintegratum Aequicum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 8:1)
itaque propter eos tumultus dictus M. Valerius Maximus dictator magistrum equitum sibi legit M. Aemilium Paulum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 30:1)
L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 97:1)
pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus P. Sempronius Sophus C. Marcius Rutulus M. Livius Denter;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 104:2)
et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio Saverrione censoribus, tribusque additae duae, Aniensis ac Terentina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION