라틴어 문장 검색

tantumque abest ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua est praesidi, minime alterius indigeant, liberalis simi sint et beneficentissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:3)
et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amicis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:3)
simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
Nec enim in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus acceperit, nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:3)
sed ab hoc vis aberat Antoni, Crassi ab illo lepos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 3:7)
Multum ab his aberat L. Fufius, tamen ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:1)
Sulpicius occiderat, Cotta aberat et Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:8)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)
Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:5)
illum enim saepe audivi, hic, cum ego iudicare iam aliquid possem, afuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:1)
Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam eos imitari coepit quos ipse perverterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:6)
aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incitaret animos, quam plurimum pollere diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:5)
Hoc unum illi, si nihil utilitatis habebat, afuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:8)
Itaque tantum afuit ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:6)
aberat etiam M. Antonius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION