라틴어 문장 검색

minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 354:1)
tum in domos missi qui principes adversae factionis interficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 407:3)
Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 553:1)
eo gravis vulneribus Alexander Acarnan, nuntius adversae pugnae, cum perfugisset, trepidae inde recenti terrore naves Cenaeum Euboeae petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 249:2)
destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant, Romanorum expectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 379:1)
in portum quem vocant Achaeorum classem primum advertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 95:1)
infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuventute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 154:1)
eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naves excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 157:4)
ad Elaeam primo infestis signis accessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 201:1)
Hannibal, ictus uno proelio adverso, ne tum quidem praetervehi Lyciam audebat, cum coniungi veteri regiae classi quam primum cuperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 274:1)
et regia classis, binis in ordinem navibus longo agmine veniens, et ipsa aciem adversam explicuit laevo tantum evecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 336:1)
nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium trepidabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 342:1)
nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post adversam navalem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 352:1)
cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset praetor parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocaeenses, numquam fidos socios, semper infestos hostes, impune eludere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 371:1)
animos, qui nostrae mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus gerimusque, neque eos secundae res extulerunt nec adversae minuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 518:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION