라틴어 문장 검색

Nam tu nunc vides pro tuo caro capite carum offerre meum caput vilitati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 154)
Meus mihi, suos cuique est carus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 343)
qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant, is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem meo arbitratu dent, cum cara annona sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 131)
Propera ire intro huc ad adfinem tuom, filiam tuam iam cognosces intus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 5, scene 114)
Quia meo neque cara est cordi neque placet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 250)
domi domitus sum usque cum caris meis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 120)
id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 122)
ego illum scio quam cordi sit carus meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 118)
castor haud mirum, si te habes carum, hominem tam pulchrum et praeclarum virtute et forma factis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2139)
di immortales, aurichalco contra non carum fuit meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui, quia lenonis me esse dixi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 318)
per annonam caram dixit me natum pater:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 315)
nam iam Antiphonem conveni adfinem meum cumque eo reveni ex inimicitia in gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 14)
publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 266)
Pol opino adfinis noster aedis vendidit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 435)
sed generum nostrum ire eccillum video cum adfini suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION