라틴어 문장 검색

aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 328:1)
plus enim amitti in iis quam acquiri, nec umquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 463:2)
nunc hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 470:2)
Q. Minucium in Liguribus levia proelia, vix digna dictu, fecisse, in Gallia magnum numerum militum amisisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 282:1)
Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus - tot enim interempti erant - quingenta talenta Boeotos conferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 363:1)
qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, tamquam amissuri, non reddituri, indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 436:2)
paratum utrumque ad rebellandum esse, et primam quamque occasionem reciperandi ea, quae bello amisissent, arrepturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 138:2)
sed metuens ne dilationem res non pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 284:1)
in Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 464:2)
nam praeter navium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in iuventute fuerat, amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 136:2)
in hoc casu, quo infeliciter incidit ut talem civem amitteremus, haerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 626:1)
Athamanes quoque venerant legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 262:1)
nam praeter belli casibus amissos quingentos principes iuventutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti ministeriis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 277:1)
curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, extinctum esse cum diris execrationibus alterius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 646:2)
sive prospere rem gessissent, Romanis aversis in bellum recuperaturum se in Graecia quae amisisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 658:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION