라틴어 문장 검색

Ita ut non magis in mundanis quam spiritualibus victor triumphaverit, et militia ei in conflictibus tam peccati quam crucis prospere cesserit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:6)
Ipse certe (ut ingenue fatear) soleo aestimare hoc opus magis pro partu temporis quam ingenii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:9)
ut tandem post tot mundi aetates philosophia et scientiae non sint amplius pensiles et aereae, sed solidis experientiae omnigenae, ejusdemque bene pensitatae, nitantur fundamentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:18)
Hoc vero licet aggressu infinitum quiddam videri possit ac supra vires mortales, tamen idem tractatu sanum invenietur ac sobrium, magis quam ea quae adhuc facta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:10)
Ita fit, ut aut artes receptas insanis pretiis aestimantes nil amplius quaerant, aut seipsos plus aequo contemnentes vires suas in levioribus consumant, in iis quae ad summum rei faciant non experiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:3)
ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:3)
quanto magis laborandum est in hoc altero, quod non tantum ex mentis penetralibus, sed etiam ex naturae visceribus extrahitur?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:3)
quandoquidem natura rerum magis se prodit per vexationes artis quam in libertate propria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:6)
ne scientiis amplius molesta sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:5)
ut et pignoris loco hominibus sint eos in historiae fluctibus perpetuo non detentos iri, utque cum ad opus intellectus deveniatur omnia sint magis in procinctu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:2)
nil amplius superesse videtur, nisi ut philosophiam ipsam aggrediamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:2)
nec amplius scit, aut potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:6)
Quod si numerum augerent operariorum, atque hoc modo se valere posse confiderent, annon tanto magis?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:15)
Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio sive via Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturae, a nobis appellari consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:11)
nec amplius scit, aut potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION