라틴어 문장 검색

Demetrium Cynicum in itinere obuium sibi post damnationem ac neque assurgere neque salutare se dignantem, oblatrantem etiam nescio quid, satis habuit canem appellare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 13장 1:7)
Appellari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia super plurimas coronas aureas dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:2)
Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quod lanceas nouae formae appellari Luculleas passus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 3:3)
' unde institutum posthac, ut ne scripto quidem ac sermone cuiusquam appellaretur aliter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 2:3)
denique Flauium Clementem patruelem suum contemptissimae inertiae, cuius filios etiam tum paruulos successores palam destinauerat abolitoque priore nomine alterum Vespasianum appellari, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius consulatu interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 1:1)
Occisum eum populus indifferenter, miles grauissime tulit statimque Diuum appellare conatus est, paratus et ulcisci, nisi duces defuissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 1:1)
Ceterum quamdiu intra muros fluit, nomen suum retinet, at cum extra munimenta se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas Lycum appellant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 5:1)
cui vel regnum Asiae occupare fatum esse, haud ambigue doceri, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 5:2)
hos eximiae magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 13:2)
Exiguo intervallo, quos cognatos regis appellant, decem et quinque milia hominum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 16:1)
Quindecim deinde, quas armamaxas appellabant, sequebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 26:1)
Interea Alexander Sabistamene Cappadociae praeposito Cificiam petens cum omnibus copiis in regionem, quae Castra Cyri appellatur, pervenerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 1:1)
Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur, intravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 13:1)
Multis ergo inpune vulneratis, cum et removere et adpellere scaphas in expedito esset, ad curam semet ipsos tuendi ab opere converterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 27:1)
Syriam, quae Coele appellatur, Andromacho Parmenio tradiderat bello, quod supererat, interfuturus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION