라틴어 문장 검색

Intra aram, quo loci aqua sustinetur, inest pnigeus uti infundibulum inversum, quem subter taxilli alti circiter digitorum ternum suppositi librant spatium imum ima inter labra pnigeos et arae fundum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장6)
ut stetit ad aras omne votivum pecus totumque tauris gemuit auratis nemus, spolium leonis sordidum tabo exuit posuitque clavae pondus et pharetra graves laxavit umeros, veste tum fulgens tua, cana revinctus populo horrentem comam, succendit aras:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:10)
Regiones autem, quas debent spectare aedes sacrae deorum inmortalium, sic erunt constituendae, uti, si nulla ratio inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis signumque, quod erit in cella conlocatum, spectet ad vespertinam caeli regionem, uti, qui adierint ad aram immolantes aut sacrificia facientes, spectent ad partem caeli orientis et simulacrum, quod erit in aede, et ita vota suscipientes contueantur aedem et orientem caelum ipsaque simulacra videantur exaudientia contueri supplicantes et sacrificantes, quod aras omnes deorum necesse esse videatur ad orientem spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 5장1)
huius moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continuatione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina intulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 566)

SEARCH

MENU NAVIGATION