라틴어 문장 검색

Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 1:1)
Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum caeli ramorum aliorum alios protegentium summovens obtentu, illa proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:1)
Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet, exprimitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:8)
et arbores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 9:14)
Quod vidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:3)
magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum redactis pedem cum rapo suo transtulit amputatis radicibus, relicto tantum capite ipso, ex quo illae pependerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 17:2)
Rapum autem arboris, antequam obruat, radit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:4)
ramos fortes nec corticis duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere deposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 19:2)
Omnes autem istas arbores, quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina, quae si prodest, habemus pluviam in nostra potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 21:1)
" Illa," inquit, " sparsos et aut cavis tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:3)
Non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:10)
Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:4)
Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis, quomodo dicuntur arbores vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 4:6)
Quis sub alicuius arboris rusticae proiectus umbra luxuriae suae pompam solus explicuit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 70:3)
Gravissimum iudicabis malum, aliquem ex his, quos amabis, amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere, quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION