라틴어 문장 검색

utque aequa notavit hinc atque hinc odia, extrema se colligit ira, iam letale furens, atque audax morte futura:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권364)
Honos honestum decorat, inhonestum notat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 226)
nota diligenter, ut, cum tenebrae ceciderint caninae, non erres.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 3:2)
Eaedem voces praedicaverunt utramque partem, eaedem 1 litterae notaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:22)
Eaedem voces sonant, eaedem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus est divinationi futura praefanti.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 3:3)
quis illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lavantium praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:3)
Libero enim a rusticis primo fiebant ob beneficium quod ei adscribunt demonstrati gratia vini.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:6)
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:1)
Ova honori Castorum adscribunt qui illos ovo editos credendo de cygno Iove non erubescunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:7)
Amant quos multant, depretiant quos probant, artem magnificans artificem notant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 2:2)
Inter quae notandum, quod ea, quae de sanctissimo patre et antistite Cudbercto, uel in hoc uolumine, uel in libello gestorum ipsius conscripsi, partim ex eis, quae de illo prius a fratribus ecclesiae Lindisfarnensis scripta repperi, adsumsi, simpliciter fidem historiae, quam legebam, accommodans, partim uero ea, quae certissima fidelium uirorum adtestatione per me ipse cognoscere potui, sollerter adicere curaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 3:1)
Non enim omnes electi miracula faciunt, sed tamen eorum nomina omnium in caelo tenentur adscripta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:12)
Quod illi uidentes mox in iram conuersi sunt, eumque notantes superbiae, cunctis, quae dicebat, contradicere laborabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:18)
Quibus statim protuli eundem librum canonum, et ex eodem libro X capitula, quae per loca notaueram, quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram ostendi, et, ut haec diligentius ab omnibus susciperentur, rogaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:17)
At si uno saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti lunam esse adscribendam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION