라틴어 문장 검색

Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno aspexere die, cum primum ingentibus actis admotus coniunx!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam39)
"late speculas castellaque longe - aspicis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii56)
Cur magis incessat superos et aena sororum stamina, quae tepido genetrix super aggere nati orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem aspicit obstantesque manus turbamque tenentem vincit in ardentem, liceat, moritura maritum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum24)
sic me cantuque habituque nefastum aspiciant superi?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum18)
tellure cadentem aspexi atque unctum genitali carmine fovi poscentemque novas tremulis ululatibus auras inserui vitae, quid plus tribuere parentes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum42)
discedit inane vulgus et occursus dominae pavet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권25)
frangitur omne nemus, rapiunt antiqua procellae bracchia silvarum, nullisque aspecta per aevum solibus umbrosi patuere aestiva Lycaei.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권125)
ille tamen, modo saxa iugis fugientia ruptis miratus, modo nubigenas e montibus amnes aure pavens passimque insano turbine raptas pastorum pecorumque domos, non segnius amens incertusque viae per nigra silentia vastum haurit iter;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권126)
"ipse undantis sanguine vultus aspicis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권148)
pulsum solito quem gramine vietor iussit ab erepta longe mugire iuvenca, cum profugo placuere tori cervixque recepto sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus, bella cupit pastusque et capta armenta reposcit iam pede, iam cornu melior - pavet ipse reversum victor, et attoniti vix agnovere magistri - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권119)
"sine, tristia Thebis nuntius acta feram vulgique per ora paventis contempto te rege canam:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권259)
"fumantem hunc aspice late ense meo campum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권287)
"omnes procubuere, omnes, noctis vaga lumina testor et socium manes et te, mala protinus ales, qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu crudelem veniam atque inhonorae munera lucis, sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri Atropos atque olim non haec data ianua leti eripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitae pectora et extremam nihil horrescentia mortem aspicias:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권29)
huic armat Larissa viros, huic celsa Prosymna, aptior armentis Midea pecorosaque Phlius, quaeque pavet longa spumantem valle Charadron Neris, et ingenti turritae mole Cleonae et Lacedaemonium Thyrea lectura cruorem, iunguntur memores transmissi ab origine regis, qui Drepani scopulos et oliviferae Sicyonis culta serunt, quos pigra vado Strangilla taeenti lambit et anfractu riparum incurvus Elisson.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권20)
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce devehit arma pavens umbraque immane volanti implet agros longoque attollit pulvere campum, non aliter silvas umeris et utroque refringens pectore montano duplex Hylaeus ab antro praecipiat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권55)

SEARCH

MENU NAVIGATION