라틴어 문장 검색

Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장30)
et quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장9)
Et placuit sermo in conspectu eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장21)
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장46)
Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장47)
Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장74)
Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhuc glorificare Ionathan
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장88)
Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장7)
Et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장23)
Cum autem audisset populus sermones istos, dixerunt: " Quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장25)
Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장23)
ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장29)
Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장5)
At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장34)
Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris, dextram dedit, accepit, abiit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION