라틴어 문장 검색

itaque placuit ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii, quae Minturnae appellata, altera in saltu Vescino Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 287:2)
tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 289:1)
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
Q. Fabius, Deciano exercitu relicto in Etruriae praesidio, suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 435:1)
nam et Perusinis auctoribus post deductum ab consule exercitum rebellatum fuerat et Samnites praedatum in agrum Vescinum Formianumque et parte alia in Aeserninum quaeque Volturno adiacent flumini descendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 439:2)
subsidia suis quaeque locis et praefectos subsidiis attribuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 586:1)
consilium inde habitum iamne tempus esset deducendi de Samnio exercitus aut utriusque aut certe alterius, optimum visum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomitum Samnium insequentibus consulibus tradi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 639:1)
itaque consul exercitum de Samnio deduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 659:2)
COLONIAE deductae sunt Sora et Alba et Carsioli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri X Periocha1)
coloniae deductae sunt Castrum Sena Hadria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha11)
Plebs propter aes alienum post graves et longas seditiones ad ultimum secessit in laniculum, unde a Q. Hortensio dictatore deducta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha15)
coloniae deductae sunt Posidonia et Cosa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha10)
coloniae deductae Ariminum in Piceno, Beneventum in Samnio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XV Periocha5)
colonia Aesernia deducta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVI Periocha8)
coloniae deductae sunt Fregenae, in agro Sallentino Brundisium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha6)

SEARCH

MENU NAVIGATION