라틴어 문장 검색

et egressus inde intrauit, ac salutauit episcopum et conuiuas, dicens, quia ipse quoque delectaretur manducare et bibere cum eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.12)
Residebat, uescebatur, bibebat, laetabatur, quasi unus e conuiuis agebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.14)
Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento Tristia cum multo pocula felle bibat;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 526)
Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam Sobria subposita pocula victor aqua.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 617)
Nec lasciva soror dicatur plura bibisse Pocula vel plures emeruisse viros.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 935)
tum uictus abiere feri, tum consita pomus, tum bibit inriguas fertilis hortus aquas, aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores mixtaque securo est sobria lympha mero.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 129)
glans alat et prisco more bibantur aquae.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 341)
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido uideat Nemesis mea uultu, mille alias herbas misceat illa, bibam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 437)
qui timet irati numina magna, bibat.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 612)
ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa deis immortalibus voveri mos erat voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet, sese facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 616:1)
nihil prius petierunt a praetore quam ut bibere sibi iuberet dari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 563:2)
ubi bibisti?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 150)
Nusquam equidem bibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 152)
abs ted accipiat, tibi propinet, tu bibas, ne illa minus aut plus quam tu sapiat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 130)
iam dudum factum est cum primum bibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 259)

SEARCH

MENU NAVIGATION