라틴어 문장 검색

decem extemplo naves, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis virtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 138:1)
nam illa me in alvo menses gestavit decem, at ego illam in alvo gesto plus annos decem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 34)
tribuni plebis, si iis videretur, ad populum ferrent ut, qui minores septem decem annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent ac si septem decem annorum aut maiores milites facti essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 65:1)
eodem die decrevit senatus C. Popilius consul ludos per dies decem Iovi optimo maximo fieri voveret donaque circa omnia pulvinaria dari, si res publica decem annos in eodem statu fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 293:1)
Igitur iis qui pluris quam decem milibus emerant, ad illam communem et quasi publicam octavam addidi decimam eius summae, qua decem milia excesserant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 4:1)
seu quia tot digiti, per quos numerare solemus, seu quia bis quinto femina mense parit, seu quod adusque decem numero crescente venitur, principium spatiis sumitur inde novis, inde patres centum denos secrevit in orbes Romulus, hastatos instituitque decem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권70)
his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse et ibi censos esse, Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est ut eos conquireret, et quem C. Claudio M. Livio censoribus postve eos censores ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut redire eo cogeret, ubi censi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION