라틴어 문장 검색

Incredibile, sed Regulum cogita.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:3)
Ex quibus tamen si non nulla tibi petulantiora paulo videbuntur, erit eruditionis tuae cogitare summos illos et gravissimos viros qui talia scripserunt non modo lascivia rerum, sed ne verbis quidem nudis abstinuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 4:1)
Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has meas nugas ita inscribere 'hendecasyllabi', qui titulus sola metri lege constringitur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:3)
Sed mihi cogitanti adfuturum me Corelli filiae omnia ista frigida et inania videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 4:1)
qui vero posteros cogitant, et memoriam sui operibus extendunt, his nulla mors non repentina est, ut quae semper incohatum aliquid abrumpat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 4:3)
Itaque diebus ac noctibus cogito, si 'qua me quoque possim tollere humo';
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 3:1)
Tu tamen iam nunc cogita quae potissimum tempora aggrediar.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 12:1)
Recitaturus oratiunculam quam publicare cogito, advocavi aliquos ut vererer, paucos ut verum audirem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 1:1)
Ignosces, laudabis etiam, si cogitaveris quid amiserit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 9:1)
' Cogita qui risus hominum, qui ioci.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 2:5)
Rogas ut cogitem, quid designatus consul in honorem principis censeas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 1:1)
Tu de Rufo honestissime cogitas;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 5:1)
erat modica, si principem cogitares.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 13:4)
Hoc ipsum quod nos recitaturos cogitamus emendat;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 13:3)
Cogito quam sit magnum dare aliquid in manus hominum, nec persuadere mihi possum non et cum multis et saepe tractandum, quod placere et semper et omnibus cupias.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION