라틴어 문장 검색

si non moverat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum vomere cogebat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장11)
si non liberaverat, decoquebat aquam sale adiecto eamque bibere cogebat, ut movendo ventrem purgaret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장13)
Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et vomere eum cogere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장11)
Si quid evomuit, danda aqua tepida, iterumque vomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장26)
ubi vero res patitur, festinanter subveniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장32)
Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si vires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장39)
Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장58)
Cogendus est et attendere et ediscere aliquid et meminisse:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장110)
sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid faciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장111)
Facilius in servis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장11)
Si tamen res coget, ex iis aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장34)
idque, si vires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장62)
Opus est, si vires patiuntur, longa navigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장41)
Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장43)
Necessarium autem est ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires patiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION