라틴어 문장 검색

Ecce spectaculum dignum ad quod respiciat intentus operi suo deus, ecce par deo dignum, vir fortis cum fortuna mala compositus, utique si et provocavit.
(세네카, De Providentia, book 1 17:1)
placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec sumenda sollicite;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 6:1)
Promptus, compositus sequor Zenona, Cleanthen, Chrysippum, quorum tamen nemo ad rem publicam accessit, et nemo non misit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 11:3)
conversatio enim dissimilium bene composita disturbat et renovat adfectus et quicquid imbecillum in animo nec per- curatum est exulcerat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 147:2)
Intellegitur, etiam si non adiecero, compositum ordinatumque fore talem virum et in iis quae aget cum comitate magnificum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 39:4)
omnia ex composito facta sunt:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.25)
Habes, Vesta, duplex pontificis tui meritum:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.14)
Coniectura duplex a persona una:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.32)
cingitur duplici vado * adversa Ditis regia, atque ingens domus umbrante luco tegitur, hic vasto specu pendent tyranni limina, hoc umbris iter, haec porta regni, campus hanc circa iacet, in quo superbo digerit vultu sedens animas recentes dira maiestas dei.
(세네카, Hercules Furens 11:4)
sic agmen armis segne compositis venit.
(세네카, Phoenissae 427:1)
Expone seriem caedis, et duplex nefas persequere:
(세네카, Troades 1095:1)
et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto osculaque admota sumere tarda manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saevitiae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 36)
donec diversas praecurrens luna fenestras, luna moraturis sedula luminibus, compositos levibus radiis patefecit ocellos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 313)
atque utinam mage te remis confisa minutis parvula Lucrina cumba moretur aqua, aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda alternae facilis cedere lympha manu, quam vacet alterius blandos audire susurros molliter in tacito litore compositam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 114)
hic manus heroum, placidis ut constitit oris, mollia composita litora fronde tegit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 209)

SEARCH

MENU NAVIGATION