라틴어 문장 검색

at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur, glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 571:1)
eo spatio - et sunt omnia campi circa Nolam - concurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 602:4)
in permixtam omnium aetatium ordinumque multitudinem et vagantem in agris magna ex parte inermem Hamilcar Poenus equites emisit, qui violare quemquam vetiti, tantum ut ab urbe excluderent fuga dissipatos, turmas obiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 5:1)
tum redintegrata pugna est, et eques etiam in hostes emissus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 187:2)
C. Claudium Neronem cum robore equitum silentio noctis per aversam maxime ab hoste portam emittit circumvectumque occulte subsequi sensim agmen hostium iubet et, cum coortum proelium videret, ab tergo se obicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 213:1)
Sempronius ad Beneventum manu emiserat arcessitosque se ab triumviris mensariis esse dixerunt ut pretia servorum acciperent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 231:2)
postero die servi ad pilleum vocati et carcere vincti emissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 419:2)
in eas quae procul erant navis saxa ingenti pondere emittebat, propiores levioribus eoque magis crebris petebat telis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 438:2)
Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum consule pacti quam ut sine fraude Punicum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 599:1)
Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes ad Hannibalem Salapiam venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 600:1)
peditum, equitum acies concurrunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 88:3)
infestis equis concurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 282:2)
duae classes infestae circa promunturium Pachynum stabant, ubi prima tranquillitas maris in altum evexisset, concursurae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 413:1)
hoc cum quarta vigilia factum esset expositosque milites porta, ut convenerat, recepisset Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis moenia Achradinae adgreditur, ita ut non eos solum qui Achradinam tenebant in se converteret, sed ab Naso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus suis ad vim et impetum Romanorum arcendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 446:1)
pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION