라틴어 문장 검색

itaque dividere optimum erit, et iis, quae partem nostram adiuvabunt, expositis et confirmatis, adversus reliqua uti remediis, de quibus supra dictum est Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita minus habeant virium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 190:3)
nam est nonnunquam dura propositio, quod iudex si providit, non aliter praeformidat quam qui ferrum medici priusquam curetur aspexit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 255:2)
plures vero, qui nec ab illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae ex adverso proponerentur refutare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 3:1)
rebus, quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testamentis vel contra filios confirmatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 12:2)
confirmantur praecipue duobus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 13:1)
Sed haec quoque pars acumen ac vigilantiam poscit, providendumque, ne timidus, ne inconstans, ne imprudens testis sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 41:3)
aliter enim oraculorum aliter augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 67:1)
quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:3)
ergo, cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa, quod probatione non egeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 105:3)
propriis confirmatur finitio, differentibus solvitur Proprium autem est aut quod soli accidit, ut homini sermo, risus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 152:2)
non utique, quodcunque erit, confirmat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 152:6)
confirmatur coniectura ex maiore, si quis sacrilegium facit, faciet et furtum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 181:1)
nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 203:3)
nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, , quae nostris opponuntur refutanda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 341:2)
Ex quibus sunt qui praeparent animum iudicis, sunt qui confirment.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 346:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION