라틴어 문장 검색

modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 110:1)
sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 153:1)
separata vero haec a praecepto non recedent, aut si consuetudo vicerit, vetus lex sermonis abolebitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 177:1)
hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 203:1)
peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 203:2)
quin etiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem facere linguam Latinam studebant, nec alienis egere institutis fatebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 208:1)
sed auctoritatem consuetudo superavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 212:1)
consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane ut nummo, cui publica forma est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 224:1)
itaque non ratione nititur sed exemplo, lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 236:7)
nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 238:2)
nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum, triquetram dici Siciliam an triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur, aliaque quae consuetudini serviunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 250:1)
superest igitur consuetudo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 263:1)
et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 263:3)
sed huic ipsi necessarium est iudicium, constituendumque in primis id ipsum quid sit, quod consuetudinem vocemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 263:4)
igitur ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum caret reprehensione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION