라틴어 문장 검색

Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 38:6)
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:2)
aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 13:2)
Sana," inquit, " avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:1)
Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:7)
Nihil quo avaritiam nostram inritaret, posuit in aperto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:3)
Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:3)
Non avaritia, non crudelitas modum novit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:4)
in avaritiam luxuria praeceps est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 33:3)
" temptantem avaritia retinebit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 37:7)
Et cum aeque antiquus poeta ait " laus alit artis," non laudationem dicit, quae corrumpit artes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 16:4)
Nunc premunt se ipsi, sollicitant, corrumpunt, territant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 8:2)
Haerebit tibi avaritia, quamdiu avaro sordidoque convixeris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 20:6)
Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 6:1)
Desunt inopiae multa, avaritiae omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION