라틴어 문장 검색

Pompeius tellure nova compressa profundi Ora videns, curis animum mordacibus angi, Ut reseret pelagus, spargatque per aequora bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:29)
Tunc pectore curas Expulit armorum, pacique intentus agebat, Quoque modo vanos populi conciret amores, Gnarus et irarum caussas, et summa favoris Annona momenta trahi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:30)
Non perdere letum Maxima cura fuit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:47)
Tunc, arma relinquens Victori, miles spoliato pectore tutus Innocuusque suas, curarum liber, in urbes Spargitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:32)
Felix Roma quidem, civesque habitura beatos, Si libertatis superis tam cura placeret, Quam vindicta placet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:57)
Iussus sedes laxare verendas Antistes, pavidamque deis immittere vatem, Castalios circum latices nemorumque recessus Phemonoen errore vagam curisque vacantem Corripuit, cogitque fores irrumpere templi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:25)
Numquam sic cura deorum Se premit, ut vestrae morti vestraeque saluti Fata vacent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:72)
Sunt ista profecto Curae castra deis, qui me committere tantis Non nisi mutato voluerunt milite bellis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:80)
Solverat armorum fessas nox languida curas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:22)
Nocte sub extrema, pulso torpore quietis, Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis Pectus, et aversi petit oscula grata mariti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:6)
Maior cura duces miscendis abstrahit armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:35)
Qui stimulante metu fati praenoscere cursus, Impatiensque morae, venturisque omnibus aeger, Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix Aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli Servet, et Assyria scrutetur sidera cura, Aut si quid tacitum, sed fas, erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:4)
Una per aethereos exit vox illa recessus, Verbaque ad invitum perfert cogentia numen, Quod non cura poli coelique volubilis umquam Avocat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:12)
Cura fuit lectis pharetras implere sagittis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:41)
Haec et apud seras gentes populosque nepotum, Sive sua tantum venient in saecula fama, Sive aliquid magnis nostri quoque cura laboris Nominibus prodesse potest, cum bella legentur, Spesque metusque simul, perituraque vota movebunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION