라틴어 문장 검색

ego etiam refero ad quaestum, si propria non perdam, delectaris contuberniis erudi- torum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 10:7)
aut si te tantum Cincinnati dictatoris vita delectat, duc ante Raciliam, quae boves iungat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 2:6)
merito me cantare ex otio iubes, quia te iam saltare delectat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:2)
de reliquo non est quod suspiceris par me officii genus repetiturum, etiamsi delectere praesenti, nisi prius ipse destiterim vaticinari magis damna quam carmina.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:20)
hoc pernix habitu meum memento Orpheum visere, qui cotidiana saxa et robora corneasque fibras mollit dulciloqua canorus arte;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:11)
Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:19)
Nec vos nostra delectant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:6)
Si tales sumus quales dicimur, delectemur sanguine humano.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:3)
Odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:1)
Si scaenicae doctrinae delectant, satis nobis litterarum est, satis versuum est, satis sententiarum, satis etiam canticorum, satis vocum, nec fabulae, sed veritates, nec strophae, sed simplicitates.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:1)
Aderant etiam quadragesimae uenerabiles dies, quos religiosiores reddebat praesentia sacerdotum, in tantum, ut cotidianis praedicationibus instituti, certatim populi ad gratiam baptismatis conuolarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.6)
At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant, credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:8)
quia et primam culpam serpens suggessit, Eua uelut caro delectata est, Adam uero uelut spiritus consensit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:11)
cum uero delectare caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:14)
Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION