라틴어 문장 검색

et omnia scelera principis orditur, neque senatui quidquam manere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장6)
at Mela, quae tum promptissima mortis via, exolvit venas, scriptis codicillis quibus grandem pecuniam in Tigellinum generumque eius Cossutianum Capitonem erogabat quo cetera manerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장9)
et ut beatissimus recitationem eius eventus prosequatur, omnis illa laus intra unum aut alterum diem, velut in herba vel flore praecerpta, ad nullam certam et solidam pervenit frugem, nec aut amicitiam inde refert aut clientelam aut mansurum in animo cuiusquam beneficium, sed clamorem vagum et voces inanis et gaudium volucre.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 4:1)
nescio an venerint in manus vestras haec vetera, quae et in antiquariorum bibliothecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contrahuntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistularum composita et edita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 2:1)
manet adhuc Boihaemi nomen signatque loci veterem memoriam quamvis mutatis cultoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 2:2)
manet honos et antiquae societatis insigne;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 2:1)
ignavis et imbellibus manet squalor.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 2:2)
maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius potest quam hostium discordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 33장 2:2)
veterisque famae lata vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis et tam magni exitus fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 1:2)
Marcomanis Quadisque usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus (iam et externos patiuntur), sed vis et potentia regibus ex auctoritate Romana.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 42장 2:1)
ceteri manent quales Galli fuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 5:5)
quaedam civitates Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit), vetere ac iam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis et reges.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 2:1)
nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britanniam disciplina:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:1)
et Nymphidius quidem in ipso conatu oppressus, set quamvis capite defectionis ablato manebat plerisque militum conscientia, nec deerant sermones senium atque avaritiam Galbae increpantium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장2)
seu quae fato manent, quamvis significata, non vitantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION