라틴어 문장 검색

ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 192:1)
unam expiationem eorum esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur, et interregnum iniretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 194:1)
haud invitis patribus P. Licinium Calvum praerogativae tribunum militum non petentem creant, moderationis expertae in priore magistratu virum, ceterum iam tum exactae aetatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 202:1)
en vobis inquit iuvenem, filium tenens, effigiem atque imaginem eius quem vos antea tribunum militum ex plebe primum fecistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 206:1)
datum id petenti patri, filiusque eius P. Licinius tribunus militum consulari potestate cum iis quos supra scripsimus declaratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 207:1)
Titinius Genuciusque tribuni militum profecti adversus Faliscos Capenatesque, dum bellum maiore animo gerunt quam consilio, praecipitavere se in insidias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 208:1)
atque his divinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 266:2)
Veiis captis sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Servilium tertium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 272:1)
ut relinquant patriam atque cives nullam vim unquam subacturam, et T. Sicinium - is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat - conditorem Veios sequantur relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 282:1)
haec cum foedis certaminibus agerentur - nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant, - nulla res alia manibus temperare plebem cogebat quam quod, ubi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 283:1)
pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum consularibus ut aurum ex ea coemerent negotium datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 290:1)
cuius cum copia non esset, matronae coetibus ad eam rem consultandam habitis communi decreto pollicitae tribunis militum aurum, et omnia ornamenta sua in aerarium detulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 290:2)
simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 293:1)
simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 295:1)
ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 295:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION