라틴어 문장 검색

iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar finibus extremae iusserat Ausoniae, nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 32)
saepe " vale " dicto rursus sum multa locutus, et quasi discedens oscula summa dedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 324)
te iubet e patria discedere Caesaris ira, me pietas, pietas haec mihi Caesar erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 343)
haec ego discedens, sicut bene multa meorum, ipse mea posui maestus in igne manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 76)
nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non nostra verecundo vota pudore carent, mitius exilium pauloque propinquius opto, quique sit a saevo longius hoste locus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 427)
Revera, qui plus gustant et melius vivunt omne momentum ii sunt qui desistunt hinc et illinc captare, iugiter quaerentes quod non habent, atque experiuntur quid significet quamque personam et rem aestimare, discunt familiaritate coniungi cum simplicioribus iisque delectari queunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:3)
nec tale quidquam postea linguae locutus lubrico est, cantuque galli cognito peccare iustus destitit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum19)
Nox et tenebrae et nubila, confusa mundi et turbida, lux intrat, albescit polus, Christus venit, discedite.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus1)
o tortuose serpens, qui mille per meandros fraudesque flexuosas agitas quieta corda, discede, Christus hic est, hic Christus est, liquesce.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum33)
instituit quaedam melius, nonnulla refugit, et morem variare suum non destitit, et quae pridem condiderat iura in contraria vertit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2111)
tempus adest ut iam sapiat divina, serenae mentis consilio vivacius abdita sollers quaerere et aeternae tandem invigilare saluti, quamquam, si tantus amor est et cura vetusti moris et a prisco placet haud discedere ritu, exstat in antiquis exemplum nobile libris, iam tunc diluvii sub tempore vel prius uni inservisse Deo gentem quae prima recentes incoluit terras vacuoque habitavit in orbe;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2121)
discedite longe et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille praevius infernae perplexa per avia noctis!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2317)
respice, num Libyci desistat ruris arator frumentis onerare rates et ad ostia Thybris mittere triticeos in pastum plebis acervos, numne Leontini sulcator solvere campi cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas, nec det vela fretis Romana nec horrea rumpat Sardorum congesta vehens granaria classis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2327)
haec ille ante obitum membrorum carcere saeptus, secedente anima, non discedente videbat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1234)
"desiste discessu meo fletum dolenter fundere!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION