라틴어 문장 검색

Dignus fuit cui permitteretur a convivio ad ossa fili legenda discedere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:3)
vix retrahitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 192:3)
Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 85:1)
" Longius," inquit, " discedite, ne vos rex audiat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 133:4)
Adice nunc quod, cum bene te ipse succendens et subinde causas, quibus stimuleris renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies subtrahet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 167:1)
quis fuerit universi status, antequam singula in partes discederent ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:3)
Liquet mihi cum magno spectasse gaudio deos, dum ille vir, acerrimus sui vindex, alienae saluti consulit et instruit discedendum fugam, dum studia etiam nocte ultima tractat, dum gladium sacro pectori infigit, dum viscera spargit et illam sanctissimam animam indignamque quae ferro contaminaretur manu educit.
(세네카, De Providentia, book 1 19:1)
Ipsum illud quod vocatur mori, quo anima discedit a corpore, brevius est quam ut sentiri tanta velocitas possit.
(세네카, De Providentia, book 1 74:6)
ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:1)
Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:2)
Optimus pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul a paupertate discedit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:3)
Narrate sane omnes tamquam ad prostitutam uenisse, dum tamquam a sacerdote discesserint.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.28)
Vidisses membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.16)
Vt a patris potestate discedas et ad aestimationem beneficii uenias, qui uitam dat, si prior accepit, non obligat, sed reddit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.13)
discedo et quod prius etiam feci, taceo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.54)

SEARCH

MENU NAVIGATION