라틴어 문장 검색

Ita enim animo conpositus sum, ut aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipse sum boni causa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 18:5)
Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 4:1)
At hic, qui se ad id, quod exigit natura, composuit, non tantum extra sensum est paupertatis, sed extra metum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 10:1)
in quamcumque constitutionem venit, eam tuetur, in eam componitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:6)
Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla, nec ratione conponimur sed consuetudine abducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 6:4)
necesse est ergo me ad delicias conponam memoriae meae quae mihi iam olim precario paret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 5:5)
Conponite aliquando bonos quidem, sed contumaces uiros.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 4:11)
Conseruarum osculis inquinatur, inter ebriorum conuiuarum iocos iactatur, modo in puerilem, modo in muliebrem habitum conposita:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 10:4)
Iam uidelicet conpositus et pacatus animus, cum ueros conpressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:9)
sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas componitur:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 6:7)
γνώσηͺ, τέκνον, ὅτι νοῦσ ἀκμη`ν ὑπανθεῖ. Elegantius hoc conposuit Hispo ROMANIVS:
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 13:6)
Prodite tenui fronte in omne lenocinium conposita, paulo obscurius quam posita ueste nudae, exquisito in omnes facetias sermone, tantum non ultro blandientes, ut quisquis uiderit non metuat accedere:
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:1)
Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 9:1)
Hic tamen in epilogo quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit, sed etiam dicit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 8:4)
Numquam Latro sic composuisset ut, quia publicam securem dicturus erat, diceret priuata pocula, nec in tam mollem conpositionem sententia eius euanuisset;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION