라틴어 문장 검색

Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor assumptus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 4:1)
Illud etiam mihi permirum videbatur, eum quidem qui libertos relegandos, servos supplicio afficiendos censuisset, coactum esse dividere sententiam;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:1)
Nam si oportuisset dividi sententiam unius, quia res duas comprehendebat, non reperiebam quemadmodum posset iungi sententia duorum tam diversa censentium.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:3)
At enim futurum est ut si dividantur sententiae interficientis et relegantis, praevaleat illa quae absolvit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 21:1)
Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an iure, certe aequitate postulationis meae victus, omissa sententia sua accessit releganti, veritus scilicet ne, si dividerentur sententiae, quod alioqui fore videbatur, ea quae absolvendos esse censebat numero praevaleret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:6)
Dividunt donant relinquunt, dumtaxat intra domum;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 2:3)
Ipse enim dubito ob hoc maxime quod, ut iam dixerant sacramento, ita nondum distributi in numeros erant.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 29 2:1)
Neque enim multum interest, quod nondum per numeros distributi sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 30 2:4)
si qui vetustiores invenientur et senes ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria, quae non longe a poena sint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:2)
Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores invitandos putes, et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caveant;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 54 2:1)
Ante vel a membris dividar ipse meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 632)
nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis, quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo, quaeque est procul urbe Quirini, aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 538)
funera non potui comitare nec ungere corpus, aque tuis toto dividor orbe rogis, qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas, praestitit officium Maximus omne tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 922)
illa levi mitra canos incincta capillos Angebat tremula rustica liba manu, atque ita per populum fumantia mane solebat dividere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권447)
"Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum dividit et campo liberiore natat:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권193)

SEARCH

MENU NAVIGATION