라틴어 문장 검색

"Servius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere et documentum eloquentiae dare voluit, non triumphum impedire debuit, quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicaverat, sed postero die quam triumphatum esset, privatum eum cum visurus esset, nomen deferret et legibus interrogaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 441:1)
sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 495:1)
quanta cura regum amicorum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemaeum, Aegypti regem, esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 549:2)
virtus praemium est optimum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 214)
ego illis captivis aliis documentum dabo, ne tale quisquam facinus incipere audeat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 5116)
qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 457)
quia postremus cedis, hoc praemi feres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 753)
Iuppiter, qui genus colis alisque hominum, per quem vivimus vitalem aevom, quem penes spes vitae sunt hominum omnium, da diem hunc sospitem quaeso, rebus meis agundis, ut quibus annos multos carui quasque patria perdidi parvas redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 416)
Auferen tu id praemium a me, quod promisi per iocum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7262)
De improbis viris auferri praemium et praedam decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7264)
statuite exemplum impudenti, date pudori praemium, facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 23)
Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes de luto et virgulis facere loca, quae subirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장5)
itaque Musis et Apollini ludos dedicavit et, quemadmodum athletarum, sic communium scriptorum victoribus praemia et honores constituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말9)
itaque, cum ab singulis sententiae sunt rogatae, sex una dixerunt et, quem maxime animadverterunt multitudini placuisse, ei primum praemium, insequenti secundum tribuerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말15)
lavrentis praemia pugnae mittit praemia, quae de praeda Laurentis pugnae sustulerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 781)

SEARCH

MENU NAVIGATION