라틴어 문장 검색

Itaque et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi vindicari, non ex liberis populis reges requiri aut potestatem atque opes optimatium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 81:3)
si universi videre optimum et in eo consentire possent, nemo delectos principes quaereret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 87:4)
'eos, qui pareant principibus, agitari ab eo populo et servos voluntarios appellari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:2)
eos autem, qui in magistratu privatorum similes esse velint, eosque privatos, qui efficiant, ne quid inter privatum et magistratum differat, ferunt laudibus et mactant honoribus, ut necesse sit in eius modi re publica plena libertatis esse omnia, ut et privata domus omnis vacet dominatione et hoc malum usque ad bestias perveniat, denique ut pater filium metuat, filius patrem neglegat, absit omnis pudor, ut plane liberi sint, nihil intersit, civis sit an peregrinus, magister ut discipulos metuat et iis blandiatur spernantque discipuli magistros, adulescentes ut senum sibi pondus adsumant, senes autem ad ludum adulescentium descendant, ne sint iis odiosi et graves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:3)
Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus, inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:1)
Quo facto primum vidit iudicavitque idem, quod Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari imperio et potestate regia tum melius gubernari et regi civitates, si esset optimi cuiusque ad illam vim dominationis adiuncta auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 24:1)
Fuisse enim quendam ferunt Demaratum Corinthium et honore et auctoritate et fortunis facile civitatis suae principem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:3)
Cumque audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:5)
Sed erit hoc de genere nobis alius aptior dicendi locus, cum res ipsa admonuerit, ut in eos dicamus, qui etiam liberata iam civitate dominationes adpetiverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:4)
Sin altera est utra via prudentiae deligenda, tamen, etiamsi cui videbitur illa in optimis studiis et artibus quieta vitae ratio beatior, haec civilis laudabilior est certe et inlustrior, ex qua vita sic summi viri ornantur, ut vel M'. Curius, Quem nemo ferro potuit superare nec auro, vel fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione utriusque generis interfuit, quod illi verbis et artibus aluerunt naturae principia, hi autem institutis et legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 6:2)
22.824 principem civitatis gloria esse alendum, et tam diu stare rem publicam, quam diu ab omnibus honor principi exhiberetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 16:6)
Deum te igitur scito esse, siquidem est deus, qui viget, qui sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:5)
eam postea crevisse rebus novis cognoscendis et ad eadem illa principia referendis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 73:9)
Scylax Halicarnassius, familiaris Panaetii, excellens in astrologia idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc Chaldaicum praedicendi genus repudiavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 130:2)
Videsne me non ea dicere, quae Carneades, sed ea, quae princeps Stoicorum Panaetius dixerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION