라틴어 문장 검색

Haec quibus ordinibus probari possint non tam difficile est nobis exponere quam enorme, nec arduum, sed interim longum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 4:1)
licet Plato adfirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 9:2)
Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es quod nunquam fuisti aliquando.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 5:11)
Ianua difficilis domini, te verberet imber, Te Iovis imperio fulmina missa petant.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 23)
Nec tu difficilis puero tamen esse memento:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 814)
"Divitiis captus siquis violavit amorem, Asperaque est illi difficilisque Venus."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 912)
Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 494:2)
difficile ad fidem est in antiqua re quot pugnaverint ceciderintve exacto adfirmare numero;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 59:1)
inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 381:2)
adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando ita se quisque extollit ut deprimat alium, in difficili est, cavendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam a nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 729:1)
M. Fabio legato adsignat equites, nec ante lucem movere iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu difficilem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 295:2)
classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae vanum titulum appetivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 376:1)
nam quod ad thesauros Gallicos attinet, rem suapte natura facilem difficilem interrogatio facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 165:1)
nec dubia nec difficilis Romanis, quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant, victoria fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 460:1)
qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper certe alteri gravem cum alia moderatione tum impendio magis publico quam iactura sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 215:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION