라틴어 문장 검색

illa autem, quae se eius imitatricem esse volt, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:1)
habes formam Epicuri vitae beatae verbis Zenonis expressam, nihil ut possit negari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 38:4)
saporem inquit et corporum complexum et ludos atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moveantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:17)
cum multa in conventu vitia conlegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso autem Socrate sublevatus, cum illa sibi sic nata, sed ratione a se deiecta diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:5)
an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam - si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 45:1)
tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:4)
nam et obscenas voluptates, de quibus multa ab illis habetur oratio, facilis communis in medio sitas esse dicunt, easque si natura requirat, non genere aut loco aut ordine, sed forma aetate figura metiendas putant, ab isque abstinere minime esse difficile, si aut valetudo aut officium aut fama postulet, omninoque genus hoc voluptatum optabile esse, si non obsit, prodesse numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 94:2)
quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 114:5)
Unde cum quantitates illae post singulas revolutiones redeunt ad magnitudines primas, aequatio redibit ad formam primam, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 10:22)
revolvens, describit in plano immobili, accedat ad formam orbis cujus Apsides requiruntur, & quaerendo Apsides orbis quem corpus illud in plano immobili describit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 16:3)
Orbes autem eandem acquirent formam, si vires centripetae quibus describuntur, inter se collatae, in aequalibus altitudinibus reddantur proportionales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 16:4)
Per superiorem terminorum collationem similes redduntur hi orbes, non universaliter, sed tunc cum ad formam circularem quam maxime appropinquant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 17:35)
Et sumendo rationes ultimas ubi orbes ad formam circularem accedunt, fit RGq.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 18:12)
Et sumendo rationes ultimas quae prodeunt ubi orbes ad formam circularem accedunt, fit Gq. ad bT^{m - 1} + cT^{n - 1}, ut Fq. ad mbT^{m - 1} + ncT^{n - 1}, & vicissim Gq. ad Fq. ut bT^{m - 1} + cT^{n - 1} ad mbT^{m - 1} + ncT^{n - 1}.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 21:5)
Dico quod interius circa intimum & maximum, radiis ad ipsum ductis, describet areas temporibus magis proportionales, & figuram ad formam Ellipseos umbilicum in concursu radiorum habentis magis accedentem, si corpus maximum his attractionibus agitetur, quam si maximum illud vel a minoribus non attractum quiescat, vel multo minus vel multo magis attractum aut multo minus aut multo magis agitetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION