라틴어 문장 검색

insignis et ipsius pugna fuit, cum pedes inter equites coactus esset proelium inire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 484:1)
id inventum ab Aetolo quodam perlatumque in Aetoliam ad Scerdilaedum, cui notum erat insigne galeae, famam interfecti regis volgavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 493:1)
sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa, prae se ferens in voltu habituque insignem memoriam ignominiae acceptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 507:2)
quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque inpigrum ducem, per tot annos in Hispania Romano exercitatum bello, gemina victoria insignem, duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 655:1)
inter alia captum regalem puerum eximiae formae ad avunculum Masinissam cum donis dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha14)
ceteri deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissupati per proximas civitates sunt, nulla numero aut viribus manus insignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 251:2)
Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 285:1)
robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 325:1)
qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 366:1)
et subtrahente se quoque, ut credidisse potius temere quam finxisse rem talem videri posset, destituti duces iam sua ipsi insignia et pro vana imagine imperil quod gererent veram iustamque mox in se versuram potestatem horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 371:1)
Africa eadem ista et M. Atilius, insigne utriusque fortunae exemplum, nobis documento sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 622:2)
ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore insignes, inermes circa se habebat, ignorantes quem ad usum neque centuriati neque armati servarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 3:1)
matronae primores civitatis, inter quas unius Claudiae Quintae insigne est nomen, accepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 197:2)
in praetoria nave insigne nocturnum trium luminum fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 356:2)
Scipio praefectos equitesque, prout cuiusque opera fuerat, ante omnes Masinissam insignibus donis donat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 483:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION