라틴어 문장 검색

ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes nunc in opera Macedonum faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 34:1)
nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 177:1)
eodem et L. Quinctius cum iis navibus quae Piraei fuerant Attali regis adventu audito venit iussis, ut quaeque ex sua classe venissent naves, Euboeam petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 187:1)
ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii praefecti, non Corinthus tantum liberata obsidione, sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 320:1)
sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 406:2)
cetera multitudo e muris adventum imperatoris Romani regisque prospeculabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 4:2)
eorum adventu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt quam in planiorem vallem perventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 78:1)
iam perventum ad suos in ima valle stantes erat, qui adventu exercitus imperatorisque pugnam renovant impetuque facto rursus avertunt hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 86:1)
ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 244:1)
et quamquam ea legatio erat quae accendere regium animum posset, temperavit irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renovarent vetusta iura cum ea civitate sua maiorumque suorum et vetarent eos pertimescere adventum regis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 257:2)
victis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens recenti adventu terribilior Asiae erat, regium adscivit nomen, cuius magnitudini semper animum aequavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 268:1)
sed ut in Asiam adventus eius dissimulari ab Romanis tamquam nihil ad eos pertinens potuerit, quid?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 489:1)
omnes curae, utique post adventum decem legatorum, in Antiochum regem conversae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 534:2)
qui cum Carthaginem venissent, ex consilio inimicorum Hannibalis quaerentibus causam adventus dici iusserunt, venisse se ad controversias quae cum Masinissa rege Numidarum Carthaginiensibus essent dirimendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 565:3)
sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus Hannibalis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 588:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION