라틴어 문장 검색

eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re et in aperto certamine virium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 42:1)
cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 51:2)
ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxime volt fatigari hostem, ut integris adoriatur viribus fessos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 54:1)
tamen ne undique tranquillae res essent, certamen iniectum inter primores civitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 67:1)
minus autem tetendere, adsueti iam tali genere certaminum vinci;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 75:1)
qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 121:2)
neque illos novus consul vastandis agris urendisque tectis, cum passim non villae solum sed frequentes quoque vici incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 136:1)
itaque suis sociorumque viribus consurgere hostes ad bellum, et haudquaquam pari defungendum esse certamine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 158:1)
Fabius impedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico imposito praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 175:1)
peditum certamine immobilem hostem restare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 180:1)
crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 185:1)
Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 191:1)
obtestari ne pravo cum collega certamine rem publicam prodat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 242:1)
itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 267:1)
subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quae ex concordia consulum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium evenirent memorando, quamque prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret, admonendo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 301:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION