라틴어 문장 검색

Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Baiis, qua iacet Herculeis semita litoribus, et modo Thesproti mirantem subdita regno proxima Misenis aequora nobilibus, nostri cura subit memores adducere noctes?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 111)
Tu licet abiectus Tiberina molliter unda Lesbia Mentoreo vina bibas opere, et modo tam celeris mireris currere lintres et modo tam tardas funibus ire rates;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 141)
cuius ut accensae Dryades candore puellae miratae solitos destituere choros prolapsum et leviter facili traxere liquore, tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2019)
sive lyrae carmen digitis percussit eburnis, miramur, facilis ut premat arte manus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 16)
hac ego nunc mirer si flagret nostra iuventus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 317)
olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli Europae atque Asiae causa puella fuit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 319)
ambulat - et subito mirantur funus amici!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 48)
miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro, turba puellarum si mea verba colit?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 25)
Mirabar, quidnam visissent mane Camenae, ante meum stantes sole rubente torum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 101)
Quid mirare, meam si versat femina vitam et trahit addictum sub sua iura virum, criminaque ignavi capitis mihi turpia fingis, quod nequeam fracto rumpere vincla iugo?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 111)
Postumus alter erit miranda coniuge Ulixes:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1213)
Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae, sed mage virginei tot bona gymnasii, quod non infamis exercet corpore ludos inter luctantis nuda puella viros, cum pila velocis fallit per bracchia iactus, increpat et versi clavis adunca trochi, pulverulentaque ad extremas stat femina metas, et patitur duro vulnera pancratio:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 141)
aut modo tam pleno fluitantia vela theatro, et per mirantis omina festa manus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 185)
quid mirare meas tot in uno corpore formas, accipe Vertumni signa paterna dei.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 21)
"Pallados exstinctos si quis mirabitur ignis, ignoscat:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 422)

SEARCH

MENU NAVIGATION