라틴어 문장 검색

Me aliis doctiorem, aut scientia ulla praestabiliorem esse, minime aio:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.28)
Collegiorum, porro, nostrorum curatores, professores, et inspectores, gradus, in artibus liberalibus, indignis indoctisve minime concedere oportet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.51)
beatus Fannius ultrodelatis capsis et imagine, cum mea nemoscripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote plurisculpari dignos.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장13)
minime.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장113)
Facilius enim negligentia emendari potest, quam amor nasci.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:17)
Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum iam cum Christo regnantium, ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum loco moveat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 9:17)
Facile aliis caremus vitiis:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:7)
Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium Dei quisquam profanus inspiciat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:9)
E quibus unum, qui huius artis est princeps, breviter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:12)
"Amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:207)
Quasi non et lucus ideo dicatur, quod minime luceat, et Pareae ab eo, quod nequaquam pareant, et Eumenides Furiae, et vulgo Aethiopes vocentur argentei.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:22)
Facile contemnitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:9)
Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:1)
Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:18)
Alioquin, si ad matrem migraveris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION