라틴어 문장 검색

Naves quoque per mare Sumnam fluvium ingressae regem cunctumque exercitum eius fugere compulerunt atque Hisam fluvium transire fecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:9)
Has itaque urbes praefatas praetereuntes intactas, secunda, tertia et quarta feria in terminis et spatiosa planitie praenominata Caesareae Cornelii in regione Palaestinorum iter suum continuantes, quinta feria ad fluvium civitatis Rama vel Rames castra applicuerunt, et in crepidine alvei ejusdem fluvii tentoria ponentes pernoctare decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:1)
Quibus, licet tristes et exterriti de adversis sibi rebus, protinus trans vada Fernae aliqui armati occurrerunt, sed extemplo ab ipsis Turcis repressi, trans vadum fugientes, alio steterunt in littore, videntes se famelicorum equorum cursibus non posse contendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:3)
Inde iter peragens partibus Albiae fluvii, et in ipso itinere omnes Bardongavenses et multi de Nordleudi baptizati sunt in loco, qui dicitur Orhaim, ultra Obacro fluvio.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 780 76:3)
saepe super fluvios geminae iacet aggere ripae continuus, squamisque incisus adaestuat amnis, sed nunc, Ogygii iussis quando omnis anhelat terra dei trepidaeque latent in pulvere Nymphae, saevior anfractu laterum sinuosa retorquens terga solo siccique nocens furit igne veneni, stagna per arentesque lacus fontesque repressos volvitur et vacuis fluviorum in vallibus errat, incensusque siti liquidum nunc aera lambit ore supinato, nunc arva gementia radens pronus adhaeret humo, si quid viridantia sudent gramina;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권192)

SEARCH

MENU NAVIGATION