라틴어 문장 검색

Non video, inquam, quid habeat in terris Iuppiter pulchrius, si eo convertere animum velit, quam ut spectet Catonem iam partibus non semel fractis stantem nihilo minus inter ruinas publicas rectum.
(세네카, De Providentia, book 1 17:2)
Ut fertilibus agris non est imperandum - cito enim illos exhauriet' numquam intermissa fecunditas, - ita animorum impetus adsiduus labor franget, vires recipient paulum resoluti et remissi;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 149:3)
" Licet et ita finire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus, honesti cultorem, virtute contentum, quem nec extollant fortuita nec frangant, qui nullum maius bonum eo quod sibi ipse dare potest noverit, cui vera voluptas erit voluptatum contemptio.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 19:2)
qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 67:2)
Illius gradu clivus iste frangendus est ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 78:3)
citius multo frangetis dentes quam imprimetis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:4)
Tu carmen scribas, tu uerba pedibus tuis emollias et seueritatem templo debitam modulatione frangas?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.21)
Frangitur calamitosis animus et ipsa se infelicitas dampnat et hoc condicio humana uel pessimum habet, quod fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.24)
Tu fregisti bellum, ego sustuli.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.23)
Intuemini illi erutos oculos, illi fractos pedes.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.11)
quicquid horridum tellus creat inimica, quicquid pontus aut aer tulit terribile dirum pestilens atrox ferum, fractum atque domitum est.
(세네카, Hercules Furens 1:15)
trahes nec ullus eriget fractos deus.
(세네카, Hercules Furens 4:11)
ipsius opus est caestibus fractus suis Eryx et Eryci iunctus Antaeus Libys, et qui hospitali caede manantes foci bibere iustum sanguinem Busiridis;
(세네카, Hercules Furens 7:15)
ingenti minax stat' ore et ignes efflat et rutila iubam cervice iactans quicquid autumnus gravis hiemsque gelido frigida spatio refert uno impetu transiliet et verni petet frangetque tauri colla.
(세네카, Hercules Furens 13:26)
tibi tela frangam nostra, tibi nostros, puer, rumpemus arcus;
(세네카, Hercules Furens 18:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION