라틴어 문장 검색

qui tamen omnes in die iudicii ad uisionem Christi, et gaudia regni caelestis intrabunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:2)
Haec et alia, quae uiderat, idem uir Domini, non omnibus passim desidiosis ac uitae suae incuriosis referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum metu perterriti, uel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex eius uerbis haurire uolebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:10)
Postquam uero pascha nostrum immolatus est Christus, diemque nobis dominicam, quae apud antiquos una uel prima sabbati siue sabbatorum uocatur, gaudio suae resurrectionis fecit esse sollemnem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:18)
Ipsa est enim dies, in qua resurrectionis suae gloriam Dominus multifario piae reuelationis gaudio discipulis patefecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:7)
annoque dominicae incarnationis DCCXXVIIII, quo pascha dominicum octauo Kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum missarum sollemnia in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis celebrasset, eodem die et ipse migrauit ad Dominum, ac gaudium summae festiuitatis, quod cum fratribus, quos ad unitatis gratiam conuerterat, inchoauit, cum Domino et apostolis, ceterisque caeli ciuibus conpleuit, immo id ipsum celebrare sine fine non desinit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:7)
Siquidem anno ab incarnatione Domini DCCXVI, quo Osredo occiso Coenred gubernacula regni Nordanhymbrorum suscepit, cum uenisset ad eos de Hibernia Deo amabilis, et cum omni honorificentia nominandus pater ac sacerdos, Ecgberct, cuius superius memoriam saepius fecimus, honorifice ab eis et multo cum gaudio susceptus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII.3)
Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem, Admonuit dominae deseruitque Venus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 520)
uos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris, cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 19)
tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte mitis in umbrosa gaudia ualle Venus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 344)
Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera, blandaque cum multa tura dedisse prece, non ut marmorei prodirem e limine tecti, insignis clara conspicuusque domo, aut ut multa mei renouarent iugera tauri et magnas messes terra benigna daret, sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae inque tuo caderet nostra senecta sinu, tum cum permenso defunctus tempore lucis nudus Lethaea cogerer ire rate?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 31)
Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa, difficile est tristi fingere mente iocum, nec bene mendaci risus componitur ore, nec bene sollicitis ebria uerba sonant.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 620)
tunc ueniat licet ad casses, inlaesus abibit, ne ueneris cupidae gaudia turbet, aper.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 99)
mea gaudia narret, dicetur si quis non habuisse sua.
(티불루스, Elegiae, 3권, Sulpiciae Elegidia4)
ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius quem tres Curiatii circumsteterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 258:1)
Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo maiore cum gaudio quo prope metum res fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 265:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION