라틴어 문장 검색

et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장24)
Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장6)
Cum autem audisset populus sermones istos, dixerunt: " Quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장25)
De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장11)
Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장27)
Sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote civitatis esset exceptus, narravit de dato indicio, et cuius rei gratia adesset aperuit; interrogabat autem, si vere haec ita essent.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장9)
Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: " Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장33)
nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장39)
Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장24)
Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장20)
Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장16)
Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장10)
gratias agentes et exhortati etiam de cetero erga genus ipsum benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni Septimanarum instante.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장31)
At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem belli,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장36)
Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION