라틴어 문장 검색

una pars in appetitu posita est, quae est ὁρμή Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:2)
Sed iam ad reliqua pergamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 207:3)
Sed iam ad instituta pergamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:5)
Quam ob rem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 34:3)
nobis enim huc venientibus satis iucundum fore videbatur, si, cum vos de rebus aliis loqueremini, tamen nos aliquid ex sermone vestro memoria dignum excipere possemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 96:2)
Quod si te, Cotta, arbitrarer aut te, Sulpici, de eis rebus audire velle, adduxissem huc Graecum aliquem, qui nos istius modi disputationibus delectaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 104:1)
'Perge vero,' inquit 'Crasse,' Mucius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 113:1)
Haec igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 184:1)
Tum Crassus 'perge modo,' inquit 'Antoni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:1)
' 'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:3)
M. vero Scaurus, quem non longe ruri apud se esse audio, vir regendae rei publicae scientissimus, si audierit hanc auctoritatem gravitatis et consili sui vindicari a te, Crasse, quod eam oratoris propriam esse dicas, iam, credo, huc veniat et hanc loquacitatem nostram vultu ipso aspectuque conterreat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 214:3)
ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio audiendi nimis abhorrentem, sed me hercule verentem, ne molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 14:1)
Tum Crassus 'equidem, quaecumque vos causa huc attulisset, laetarer, cum apud me viderem homines mihi carissimos et amicissimos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 15:1)
" In qua permaneo, Catule, sententia meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 24:9)
Tum Caesar 'equidem,' inquit 'Catule, iam mihi videor navasse operam, quod huc venerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION