라틴어 문장 검색

Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:3)
Etenim temerarium existimo divinare quam spatiosa sit causa inaudita, tempusque negotio finire cuius modum ignores, praesertim cum primam religioni suae iudex patientiam debeat, quae pars magna iustitiae est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 8:1)
Suspicor enim tale nescio quid Robusto accidisse quale aliquando Metilio Crispo municipi meo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 2:3)
Quid tamen nobis ibi praestare possit ignoro, velle plurimum credo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 5:3)
Recte fecisti quod gladiatorium munus Veronensibus nostris promisisti, a quibus olim amaris suspiceris ornaris.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 1:1)
Nam cum suspicarer futurum, ut tibi tumidius videretur, quoniam est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 4:1)
Nec ignoro me plus aliquanto quam donasse videor erogavisse, cum pulcherrimi agri pretium necessitas vectigalis infregerit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 4:1)
Inde abortus et ignorati uteri triste experimentum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 2:3)
Nec ignoro alios eius modi casus nihil amplius vocare quam damnum, eoque sibi magnos homines et sapientes videri.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:3)
fuit enim seu tale aliquid suspicatus sive, ut excusabatur, infirmus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 22:2)
'Tune ignoras, Cluvi, ideo me fecisse quod feci, ut esset liberum vobis scribere quae libuisset?'
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 5:5)
sed meae naturae accommodatius est credere etiam statui eius subventum interventu principis, praesertim cum etiam statuarum ei honor totiens decretus sit ab iis, qui ignorabant, quid de illo Paulus proconsul pronuntiasset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 60 1:1)
Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras Suspicor et pluma corpus anile tegi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 810)
Suspicor, et fama est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 811)
Suspicor ex istis et cetera posse placere, Quae bene sub tenui condita veste latent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 227)

SEARCH

MENU NAVIGATION