라틴어 문장 검색

dum id morae Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, imminentem hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 376:1)
ubi dum Nymphius in tenebris et multitudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex composito ab sociis in urbem receptus, cum summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 373:1)
et invidia impedire virtutem alienam voluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moveri possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 432:2)
cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, impedita victoria est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 511:2)
eques luce demum ausus incursare in hostem, carpendo novissimos premendoque iniquis ad transitum locis, agmen detinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 539:1)
haerent impediti impedimentis nostris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 547:2)
equitum acies, qualis quae esse instructissima potest, invecta in impeditosque hostes caede omnia replet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 551:1)
nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 134:2)
itaque non fusi modo hostes sunt, sed ne castris quidem suis fugam impedire ausi Apuliam dissipati petiere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 180:1)
ab tribunis plebis dilectus impediti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 268:1)
equitem sagittas, saltus impeditos, avia commeatibus loca gravis armis miles timere potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 287:1)
ingens in unum metu conglobata ac semet ipsam turba impediens in medio caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 334:1)
sed loca hosti quaesita ipsos tum sua fraude impediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 447:1)
laetati serius se quam ut impedire bellum possent venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 519:2)
Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra tutius foret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 273:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION