라틴어 문장 검색

nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:4)
sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram, optabo, Quidni ego malim non incidere bellum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:3)
Sed si inciderit, ut vulnera, ut famem et omnia,quae bellorum necessitas adfert, generose feram, optabo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:4)
Quemadmodum ei, qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate , et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:1)
Incidet aliquid, quod inpediat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:1)
Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur, amissa et, dum avide rapiuntur, expulsa sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:2)
Non tamen erit, quare gratuletur sibi, quod inciderit in medicum etiam disertum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 6:2)
virtus in te non incidet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 6:5)
etiam si qua incidit cura, velut nubes levis transit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 6:4)
Seneca Lucilio suo salutem Querens incidisse te in hominem ingratum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 811)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
Nam, quantum ad habitum mentis suae, non perturbatum nec contristatur nec timet, sed multae extrinsecus causae incidunt, quae illi perturbationem adferant."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 14:3)
Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:5)
"Quod dum consequi volumus, in multa mala incidimus, id bonum non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 28:1)
Dum divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION