라틴어 문장 검색

Et hae nimirum causae fuerunt propter quas tot numero leges de coenis et sumptibus ad populum ferebantur, et imperari coepit, ut patentibus ianuis pransitaretur et coenitaretur, sic oculis civium testibus factis luxuriae modus fieret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 1:2)
prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:3)
Tandem corripuit sese atque inimica refugit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 1:2)
Idem facit et cum flagellis caesum queritur civem Romanum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:5)
Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri Exitio:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:1)
Unus homo et vestris, o cives, undique septus Aggeribus, tantas strages inpune per urbem Ediderit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 14:2)
Nunc iuvenem inparibus videre video concurrere fatis, Parcarumque dies et lux inimica propinquat, manifestumque esset Turnum utique periturum, sero tamen Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet, et fata inponit diversa duorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 39:4)
Vidimus, o cives, Diomede ut talium nominum accusativus Graecus est in e desinens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 19:4)
Ex his versibus etiam civium nomen innotuit, quia Gargares vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 8:3)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus Finibus in Cecropis funestos reddidit agros, Vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:5)
ut ecce addita pro inimica et infesta quis non aestimet poetam arbitrio suo novum verbum sibi voluisse fabricari?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 2:1)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
Quis furor, o cives, quae tanta licentia ferri, Gentibus invisis Latium praebere cruorem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:1)
Si iure venitis, Si cives, huc usque licet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION