라틴어 문장 검색

Sceparnio Quis est qui nostris tam proterve foribus facit iniuriam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 41)
Mulieres duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili, quibus advorsum ius legesque insignite iniuria hic facta est fitque in Veneris fano;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 227)
Quo modo habeas, id refert, iurene anne iniuria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 482)
Amico iniuriam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 210)
Tiburtina vero et quae eodem genere sunt omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta, simulque sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura naturali parvo sunt umore itemque non multum habent terreni, sed aeris plurimum et ignis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장11)
Illud potius mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum idem homo beneficium mihi dedit et postea fecit iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam et me ab illo nihilo minus vindicare ac veluti duobus nominibus separatim respondere an alterum alteri contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium iniuria tollatur, beneficio iniuria.
(세네카, 행복론, Liber VI 23:1)
Cogitemus, inquam, alios non facere iniuriam sed reponere, alios pro nobis facere, alios coactos facere, alios ignorantes, etiam eos, qui volentes scientesque faciunt, ex iniuria nostra non ipsam iniuriam petere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:1)
nam ut Apollo puer occiso Pythone ultus est matris iniuriam, sic Ascanius occiso Numano Troianorum castra iniuriasque defendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6522)
etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:1)
Non ut vobis facere non liceat iniuriam, agimus, sed ut ille omnes iniurias in altum demittat patientiaque se ac magnitudine animi defendat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 50:4)
Omnes injuriæ proximi ne memineris, et nihilagas in operibus injuriæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 45:6)
quando de iniuria tua uiro scripsisti et, ne in occasionem similis iniuriae solitudo tua pateret, maturiorem reditum rogasti?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 5:7)
nam iniusta ab iustis impetrari non decet, iusta autem ab iniustis petere insipientia est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol12)
et tu in ea fortuna eras in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat qui etiam in patria facere iniuriam posset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.27)
a. 703 (51). M. CICERO S. D. C. MEMMIO etsi non satis mihi constiterat cum aliquane animi mei molestia an potius libenter te Athenis visurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me adficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen vidisse te mallem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION