라틴어 문장 검색

Videtur ergo et sensuum nostrorum quoddam genus aliud domitum et mansuetum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:1)
aliud indomitum quod armentario quodam motu mentis velut deside atque resoluto proruat ad irrationabiles delectationes corporis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:2)
mansuetum autem quod velut duci cuidam moderationi mentis se subjiciat et subdat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:3)
Ex his illa lex carnis est, quae legem Apostolicae mentis impugnans, captivam trahebat eam quadam lege peccati.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:6)
ista velut de quodam grege sunt, et vilitate plebeia:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:2)
Et recte fumo iniquitas comparatur, quae velut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:18)
Confusio nos sumus, diversorum elementorum quadam commixtione compositi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:5)
Qui enim redimit se, liberat et quodam exuit debito.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:6)
Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:7)
Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:25)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Jam si accedat multarum lectionum usus, plurimorum praeceptorum et consiliorum quidam senatus, velut perpetuum urbis ejus quae in singulorum est praecordiis, statum efficit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:17)
minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:6)
Etiam illud non abhorret a vero, quod et iste velut quasdam in se manus injicit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:7)
Accedit eo, quod duo quaedam in Deo principalia sunt genera virtutum, unum quo remittit, aliud quo vindicat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION